Part XXIII. The Battle
Latin TextPalūs erat nōn magna inter duōs exercitūs; neutrī tamen initium trānseundī facere volēbant. Tandem Herculēs signum dedit, et ubi palūdem trānsiit, proelium commīsit. Amāzonēs impetum virōrum fortissimē sustinuērunt, et contrā opīniōnem omnium tantam virtūtem praestitērunt ut multōs eōrum occīderint, multōs etiam in fugam coniēcerint. Virī enim novō genere pugnae perturbābantur nec magnam virtūtem praestābant. Herculēs autem cum haec vidēret, de suīs fortūnīs dēspērāre coepit. Mīlitēs igitur vehementer cohortātus est ut pristīnae virtūtis memoriam retinērent neu tantum dēdecus admitterent, hostiumque impetum fortiter sustinērent; quibus verbīs animōs omnium ita ērēxit ut multī etiam quī vulneribus confectī essent proelium sine morā redintegrārent.
|
Translation Video |
Part XXIV. The Defeat of the Amazons
Latin TextDiū et ācriter pugnātum est; tandem tamen ad sōlis occāsum tanta commūtātiō rērum facta est ut mulierēs terga verterent et fugā salūtem peterent. Multae autem vulneribus dēfessae dum fugiunt captae sunt, in quō numerō ipsa erat Hippolytē. Herculēs summam clēmentiam praestitit, et postquam balteum accēpit, lībertātem omnibus captīvīs dedit. Tum vērō sociōs ad mare redūxit, et quod nōn multum aestātis supererat, in Graeciam proficīscī mātūrāvit. Nāvem igitur cōnscendit, et tempestātem idōneam nactus statim solvit; antequam tamen in Graeciam pervēnit, ad urbem Trōiam nāvem appellere cōnstituit, frūmentum enim quod sēcum habēbat iam dēficere coeperat.
|
Translation Video |
Part XXV. Laomedon and the Sea-Monster
Latin TextLāomedōn quīdam illō tempore rēgnum Trōiae obtinēbat. Ad hunc Neptūnus et Apollō annō superiōre vēnerant, et cum Trōia nōndum moenia habēret, ad hoc opus auxilium obtulerant. Postquam tamen hōrum auxiliō moenia cōnfecta sunt, nōlēbat Lāomedōn praemium quod prōposuerat persolvere. Neptūnus igitur et Apollō ob hanc causam īrātī mōnstrum quoddam mīsērunt speciē horribilī, quod cotīdie ē marī veniēbat et hominēs pecudēsque vorābat. Trōiānī autem timōre perterritī in urbe continēbantur, et pecora omnia ex agrīs intrā mūrōs compulerant. Lāomedōn hīs rēbus commōtus ōrāculum cōnsuluit, ac deus eī praecēpit ut fīliam Hēsionēn mōnstrō obiceret.
|
Translation Video |
Part XXVI. The Rescue of Hesione
Latin TextLāomedōn, cum hoc respōnsum renūntiātum esset, magnum dolōrem percēpit; sed tamen, ut cīvēs suōs tantō perīculō līberāret, ōrāculō pārēre cōnstituit et diem sacrificiō dīxit. Sed sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum Herculēs tempore opportūnissimō Trōiam attigit; ipsō enim temporis pūnctō quō puella catēnīs vīncta ad lītus dēdūcēbātur ille nāvem appulit. Herculēs ē nāvī ēgressus dē rēbus quae gerēbantur certior factus est; tum īrā commōtus ad rēgem sē contulit et auxilium suum obtulit. Cum rēx libenter eī concessisset ut, sī posset, puellam līberāret, Herculēs mōnstrum interfēcit; et puellam, quae iam omnem spem salūtis dēposuerat, incolumem ad patrem redūxit. Lāomedōn magnō cum gaudiō fīliam suam accēpit, et Herculī prō tantō beneficiō meritam grātiam rettulit.
|
Translation Video |
Part XXVII. Tenth Labor: The Oxen of Geryon
Latin TextTum vērō missus est Herculēs ad īnsulam Erythēam, ut bovēs Gēryonis arcesseret. Rēs erat summae difficultātis, quod bovēs ā quōdam Eurytiōne et ā cane bicipite custōdiēbantur. Ipse autem Gēryōn speciem horribilem praebēbat; tria enim corpora inter sē coniūncta habēbat. Herculēs tamen etsī intellegēbat quantum perīculum esset, negōtium suscēpit; ac postquam per multās terrās iter fēcit, ad eam partem Libyae pervēnit quae Eurōpae proxima est. Ibi in utrōque lītore fretī quod Eurōpam ā Libyā dīvidit columnās cōnstituit, quae posteā Herculis Columnae appellābantur.
|
Translation Video |
Part XXVIII. The Golden Ship
Latin TextDum hīc morātur, Herculēs magnum incommodum ex calōre sōlis accipiēbat; tandem igitur īrā commōtus arcum suum intendit et sōlem sagittīs petiit. Sōl tamen audāciam virī tantum admīrātus est ut lintrem auream eī dederit. Herculēs hoc dōnum libentissimē accēpit, nūllam enim nāvem in hīs regiōnibus invenīre potuerat. Tum lintrem dēdūxit, et ventum nactus idōneum post breve tempus ad īnsulam pervēnit. Ubi ex incolīs cognōvit quō in locō bovēs essent, in eam partem statim profectus est et ā rēge Gēryone postulāvit ut bovēs sibi trāderentur. Cum tamen ille hoc facere nōllet, Herculēs et rēgem ipsum et Eurytiōnem, quī erat ingentī magnitūdine corporis, interfēcit.
|
Translation Video |
Part XXIX. A Miraculous Hail Storm
Latin TextTum Herculēs bovēs per Hispāniam et Liguriam compellere cōnstituit; postquam igitur omnia parāta sunt, bovēs ex īnsulā ad continentem trānsportāvit. Ligurēs autem, gēns bellicōsissima, dum ille per fīnēs eōrum iter facit, magnās cōpiās coēgērunt atque eum longius prōgredī prohibēbant. Herculēs magnam difficultātem habēbat, barbarī enim in locīs superiōribus cōnstiterant et saxa tēlaque in eum coniciēbant. Ille quidem paene omnem spem salūtis dēposuerat, sed tempore opportūnissimō Iuppiter imbrem lapidum ingentium ē caelō dēmīsit. Hī tantā vī cecidērunt ut magnum numerum Ligurum occīderint; ipse tamen Herculēs (ut in tālibus rēbus accidere cōnsuēvit) nihil incommodī cēpit.
|
Translation Video |
Part XXX. The Passage of the Alps
Latin TextPostquam Ligurēs hōc modō superātī sunt, Herculēs quam celerrimē prōgressus est et post paucōs diēs ad Alpēs pervēnit. Necesse erat hās trānsīre, ut in Ītaliam bovēs ageret; rēs tamen summae erat difficultātis. Hī enim montēs, quī ulteriōrem ā citeriōre Galliam dīvidunt, nive perennī sunt tēctī; quam ob causam neque frūmentum neque pābulum in hīs regiōnibus invenīrī potest. Herculēs igitur antequam ascendere coepit, magnam cōpiam frūmentī et pābulī comparāvit et hōc commeātū bovēs onerāvit. Postquam in hīs rēbus trēs diēs cōnsūmpserat, quartō diē profectus est, et contrā omnium opīniōnem bovēs incolumēs in Ītaliam trādūxit.
|
Translation Video |
Part XXXI. Cacus Steals the Oxen
Latin TextBrevī tempore ad flūmen Tiberim vēnit. Tum tamen nūlla erat urbs in eō locō, Rōma enim nōndum condita erat. Herculēs itinere fessus cōnstituit ibi paucōs diēs morārī, ut sē ex labōribus recreāret. Haud procul ā valle ubi bovēs pāscēbantur spēlunca erat, in quā Cācus, horribile mōnstrum, tum habitābat. Hic speciem terribilem praebēbat, nōn modo quod ingentī magnitūdine corporis erat, sed quod ignem ex ōre exspīrābat. Cācus autem dē adventū Herculis fāmam accēperat; noctū igitur vēnit, et dum Herculēs dormit, quattuor pulcherrimōrum boüm abripuit. Hōs caudīs in spēluncam trāxit, nē Herculēs ē vestīgiīs cognōscere posset quō in locō cēlātī essent.
|
Translation Video |
Part XXXII. Hercules Discovers the Theft
Latin TextPosterō diē simul atque ē somnō excitātus est, Herculēs furtum animadvertit et bovēs āmissōs omnibus locīs quaerēbat. Hōs tamen nūsquam reperīre poterat, nōn modo quod locī nātūram ignorābat, sed quod vestīgiīs falsīs dēceptus est. Tandem cum magnam partem diēī frūstrā cōnsūmpsisset, cum reliquīs bōbus prōgredī cōnstituit. At dum proficīscī parat, ūnus ē bōbus quōs sēcum habuit mūgīre coepit. Subitō eī quī in spēluncā inclusī erant mugītum reddidērunt, et hōc modō Herculem certiōrem fēcerunt quō in locō cēlātī essent. Ille vehementer īrātus ad spēluncam quam celerrimē sē contulit, ut praedam reciperet. At Cācus saxum ingēns ita dēiēcerat ut aditus spēluncae omnīnō obstruerētur.
|
Translation Video |
Part XXXIII. Hercules and Cacus
Latin TextHerculēs cum nūllum alium introitum reperīre posset, hoc saxum āmōvēre cōnātus est, sed propter eius magnitūdinem rēs erat difficillima. Diū frūstrā labōrābat neque quicquam efficere poterat; tandem tamen magnō cōnātū saxum āmōvit et spēluncam patefēcit. Ibi āmissōs bovēs magnō cum gaudiō cōnspexit; sed Cācum ipsum vix cernere potuit, quod spēlunca replēta erat fūmō quem ille mōre suō ēvomēbat. Herculēs inūsitātā speciē turbātus breve tempus haesitābat; mox tamen in spēluncam irrūpit et collum mōnstrī bracchiīs complexus est. Ille etsī multum repugnāvit, nūllō modō sē līberāre potuit, et cum nūlla facultās respīrandī darētur, mox exanimātus est.
|
Translation Video |
Part XXXIV. Eleventh Labor: Golden Apples of the Hesperides
Latin TextEurystheus postquam bovēs Gēryonis accēpit, labōrem ūndecimum Herculī imposuit, graviōrem quam quōs suprā nārrāvimus. Mandāvit enim eī ut aurea pōma ex hortō Hesperidum auferret. Hesperidēs autem nymphae erant quaedam fōrmā praestantissimā, quae in terrā longinquā habitābant, et quibus aurea quaedam pōma ā Iūnōne commissa erant. Multī hominēs, aurī cupiditāte inductī, haec pōma auferre iam anteā cōnātī erant. Rēs tamen difficillima erat, namque hortus in quō pōma erant mūrō ingentī undique circumdatus erat; praetereā dracō quīdam cui centum erant capita portam hortī dīligenter custōdiēbat. Opus igitur quod Eurystheus Herculī imperāverat erat summae difficultātis, nōn modo ob causās quās memorāvimus, sed etiam quod Herculēs omnīnō ignorābat quō in locō hortus ille situs esset.
|
Translation Video |
Part XXXV. Hercules Asks Aid of Atlas
Latin TextHerculēs, quamquam quiētem vehementer cupiēbat, tamen Eurystheō pārēre cōnstituit, et simul ac iussa eius accēpit, proficīscī mātūrāvit. Ā multīs mercātōribus quaesīverat quō in locō Hesperidēs habitārent, nihil tamen certum reperīre potuerat. Frūstrā per multās terrās iter fēcit et multa perīcula subiit; tandem, cum in hīs itineribus tōtum annum cōnsūmpsisset, ad extrēmam partem orbis terrārum, quae proxima est Ōceanō, pervēnit. Hīc stābat vir quīdam, nōmine Ātlās, ingentī magnitūdine corporis, quī caelum (ita trāditum est) umerīs suīs sustinēbat, nē in terram dēcideret. Herculēs tantās vīrēs magnopere mirātus statim in colloquium cum Ātlante vēnit, et cum causam itineris docuisset, auxilium ab eō petiit.
|
Translation Video |
Part XXXVI. Hercules Bears Up the Heavens
Latin TextĀtlās autem Herculī maximē prōdesse potuit; ille enim cum ipse esset pater Hesperidum, certō scīvit quō in locō esset hortus. Postquam igitur audīvit quam ob causam Herculēs vēnisset, "Ipse," inquit, "ad hortum ībō et fīliābus meīs persuādēbō ut pōma suā sponte trādant." Herculēs cum haec audīret, magnopere gāvīsus est; vim enim adhibēre nōluit, sī rēs aliter fierī posset. Cōnstituit igitur oblātum auxilium accipere. Ātlās tamen postulāvit ut, dum ipse abesset, Herculēs caelum umerīs sustinēret. Hoc autem negōtium Herculēs libenter suscēpit, et quamquam rēs erat summī lābōris, totum pondus caelī continuōs complūrēs diēs sōlus sustinēbat.
|
Translation Video |
Part XXXVII. The Return of Atlas
Latin TextĀtlās intereā abierat et ad hortum Hesperidum, quī pauca mīlia passuum aberat, sē quam celerrimē contulerat. Eō cum vēnisset, causam veniendī exposuit et fīliās suās vehementer hortātus est ut pōma trāderent. Illae diū haerēbant; nōlēbant enim hoc facere, quod ab ipsā Iūnōne (ita ut ante dictum est) hoc mūnus accēpissent. Ātlās tamen aliquandō eīs persuāsit ut sibi pārērent, et pōma ad Herculem rettulit. Herculēs intereā cum plūrēs diēs exspectāvisset neque ūllam fāmam dē reditū Ātlantis accēpisset, hāc morā graviter commōtus est. Tandem quīntō diē Ātlantem vīdit redeuntem, et mox magnō cum gaudiō pōma accēpit; tum, postquam grātiās prō tantō beneficiō ēgit, ad Graeciam proficīscī mātūrāvit.
|
Translation Video |
Part XXXVIII. Twelfth Labor: Cerberus the Three-Headed Dog
Latin TextPostquam aurea pōma ad Eurystheum relāta sunt, ūnus modo relinquēbātur ē duodecim labōribus quōs Pythia Herculī praecēperat. Eurystheus autem cum Herculem magnopere timēret, eum in aliquem locum mittere volēbat unde numquam redīre posset. Negōtium igitur eī dedit ut canem Cerberum ex Orcō in lūcem traheret. Hoc opus omnium difficillimum erat, nēmō enim umquam ex Orcō redierat. Praetereā Cerberus iste mōnstrum erat horribilī speciē, cui tria erant capita serpentibus saevīs cīncta. Antequam tamen dē hōc labōre nārrāmus, nōn aliēnum vidētur, quoniam dē Orcō mentiōnem fēcimus, pauca dē eā regiōne prōpōnere.
|
Translation Video |
Part XXXIX. Charon's Ferry
Latin TextDē Orcō, quī īdem Hādēs appellābātur, haec trāduntur. Ut quisque dē vītā dēcesserat, mānēs eius ad Orcum, sēdem mortuōrum, ā deō Mercuriō dēdūcēbantur. Huius regiōnis, quae sub terrā fuisse dīcitur, rēx erat Plūtō, cui uxor erat Prōserpina, Iovis et Cereris fīlia. Mānēs igitur ā Mercuriō dēductī prīmum ad rīpam veniēbant Stygis flūminis, quō rēgnum Plūtōnis continētur. Hoc trānsīre necesse erat antequam in Orcum venīre possent. Cum tamen in hōc flūmine nūllus pōns factus esset, mānēs trānsvehēbantur ā Charonte quōdam, quī cum parvā scaphā ad rīpam exspectābat. Charōn prō hōc officiō mercēdem postulābat, neque quemquam, nisi hoc praemium prius dedisset, trānsvehere volēbat. Quam ob causam mōs erat apud antīquōs nummum in ōre mortuī pōnere eō cōnsiliō, ut, cum ad Stygem vēnisset, pretium trāiectūs solvere posset. Eī autem quī post mortem in terrā nōn sepultī erant Stygem trānsīre nōn potuērunt, sed in rīpā per centum annōs errāre coāctī sunt; tum dēmum Orcum intrāre licēbat.
|
Translation Video |
Part XL. The Realm of Pluto
Latin TextUt autem mānēs Stygem hōc modō trānsierant, ad alterum veniēbant flūmen, quod Lēthē appellābātur. Ex hōc flūmine aquam bibere cōgēbantur; quod cum fēcissent, rēs omnēs in vītā gestās ē memoriā dēpōnēbant. Dēnique ad sēdem ipsīus Plūtōnis veniēbant, cuius introitus ā cane Cerberō custōdiēbātur. Ibi Plūtō nigrō vestītū indūtus cum uxōre Prōserpinā in soliō sēdēbat. Stābant etiam nōn procul ab eō locō tria alia solia, in quibus sēdēbant Mīnōs, Rhadamanthus, Aeacusque, iūdicēs apud īnferōs. Hī mortuīs iūs dīcēbant et praemia poenāsque cōnstituēbant. Bonī enim in Campōs Elysiōs, sēdem beātōrum, veniēbant; improbī autem in Tartarum mittēbantur ac multīs et variīs suppliciīs ibi excruciābantur.
|
Translation Video |
Part XLI. Hercules Crosses the Styx
Latin TextHerculēs postquam imperia Eurystheī accēpit, in Lacōniam ad Taenarum statim sē contulit; ibi enim spēlunca erat ingentī magnitūdine, per quam, ut trādēbātur, hominēs ad Orcum dēscendēbant. Eō cum vēnisset, ex incolīs quaesīvit quō in locō spēlunca illa sita esset; quod cum cognōvisset, sine morā dēscendere cōnstituit. Nec tamen sōlus hoc iter faciēbat, Mercurius enim et Minerva sē eī sociōs adiūnxerant. Ubi ad rīpam Stygis vēnit, Herculēs scapham Charontis cōnscendit, ut ad ulteriōrem rīpam trānsīret. Cum tamen Herculēs vir esset ingentī magnitūdine corporis, Charōn solvere nōlēbat; magnopere enim verēbātur nē scapha sua tantō pondere onerāta in mediō flūmine mergerētur. Tandem tamen, minīs Herculis territus, Charōn scapham solvit, et eum incolumem ad ulteriōrem rīpam perdūxit.
|
Translation Video |
Part XLII. The Last Labor is Accomplished
Latin TextPostquam flūmen Stygem hōc modō trānsiit, Herculēs in sēdem ipsīus Plūtōnis vēnit; et postquam causam veniendī docuit, ab eō petīvit ut Cerberum auferre sibi licēret. Plūtō, quī dē Hercule fāmam accēperat, eum benignē excēpit, et facultātem quam ille petēbat libenter dedit. Postulāvit tamen ut Herculēs ipse, cum imperāta Eurystheī fēcisset, Cerberum in Orcum rūrsus redūceret. Herculēs hoc pollicitus est, et Cerberum, quem nōn sine magnō perīculō manibus prehenderat, summō cum labōre ex Orcō in lūcem et ad urbem Eurystheī trāxit. Eō cum vēnisset, tantus timor animum Eurystheī occupāvit ut ex ātriō statim refūgerit; cum autem paulum sē ex timōre recēpisset, multīs cum lacrimīs obsecrāvit Herculem ut mōnstrum sine morā in Orcum redūceret. Sīc contrā omnium opīniōnem duodecim illī labōrēs quōs Pythia praecēperat intrā duodecim annōs confectī sunt; quae cum ita essent, Herculēs servitūte tandem līberātus magnō cum gaudiō Thēbās rediit.
|
Translation Video |
Part XLIII. The Centaur Nessus
Latin TextPosteā Herculēs multa alia praeclāra perfēcit, quae nunc perscrībere longum est. Tandem iam aetāte prōvectus Dēianīram, Oeneī fīliam, in mātrimōnium dūxit; post tamen trēs annōs accidit ut puerum quendam, cui nōmen erat Eunomus, cāsū occīderit. Cum autem mōs esset, ut sī quis hominem cāsū occīdisset, in exsilium īret, Herculēs cum uxōre suā ē fīnibus eius cīvitātis exīre mātūrāvit. Dum tamen iter faciunt, ad flūmen quoddam pervēnērunt in quō nūllus pōns erat; et dum quaerunt quōnam modō flūmen trānseant, accurrit centaurus Nessus, quī viātōribus auxilium obtulit. Herculēs igitur uxōrem suam in tergum Nessī imposuit; tum ipse flūmen trānāvit. Nessus autem paulum in aquam prōgressus ad rīpam subitō revertēbātur et Dēianīram auferre cōnābātur. Quod cum animadvertisset Herculēs, īrā graviter commōtus arcum intendit et pectus Nessī sagittā trānsfīxit.
|
Translation Video |
Part XLIV. The Poisoned Robe
Latin TextNessus igitur sagittā Herculis trānsfīxus moriēns humī iacēbat; at nē occāsiōnem suī ulcīscendī dīmitteret, ita locūtus est: “Tū, Dēianīra, verba morientis audī. Sī amōrem marītī tuī cōnservāre vīs, hunc sanguinem, quī nunc ē pectore meō effunditur, sūme ac repōne; tum, sī umquam in suspiciōnem tibi vēnerit, vestem marītī hōc sanguine īnficiēs.” Haec locūtus, Nessus animam efflāvit; Dēianīra autem nihil malī suspicāta imperāta fēcit. Paulō post Herculēs bellum contrā Eurytum, rēgem Oechaliae, suscēpit; et cum rēgem ipsum cum fīliīs interfēcisset, Iolēn eius fīliam captīvam sēcum redūxit. Antequam tamen domum vēnit, nāvem ad Cēnaeum prōmuntūrium appulit, et in terram ēgressus āram cōnstituit, ut Iovī sacrificāret. Dum tamen sacrificium parat, Licham comitem suum domum mīsit, quī vestem albam referret; mōs enim erat apud antīquōs, dum sacrificia facerent, albam vestem gerere. At Dēianīra verita nē Herculēs amōrem ergā Iolēn habēret, vestem priusquam Lichae dedit, sanguine Nessī īnfēcit.
|
Translation Video |
Part XLV. The Death of Hercules
Latin TextHerculēs nihil malī suspicāns vestem quam Lichās attulerat statim induit; paulō post tamen dolōrem per omnia membra sēnsit, et quae causa esset eius reī magnopere mīrābātur. Dolōre paene exanimātus, vestem dētrahere cōnātus est; illa tamen in corpore haesit, neque ūllō modō abscindī potuit. Tum dēmum Herculēs, quasi furōre impulsus, in montem Octam sē contulit, et in rogum, quem summā celeritāte exstrūxit, sē imposuit. Hoc cum fēcisset, eōs quī circumstābant ōrāvit ut rogum quam celerrimē succenderent. Omnēs diū recūsābant; tandem tamen pāstor quīdam, ad misericordiam inductus, ignem subdidit. Tum, dum omnia fūmō obscūrantur, Herculēs, dēnsā nūbe vēlātus ā Iove, in Olympum abreptus est.
|
Translation Video |