Introduction
Before we dive into the story, let's unpack who Jason and the Argonauts were. To start, click here to open a World History Encyclopedia article on them.
|
|
|
Part I. The Wicked Uncle
Erant ōlim in Thessaliā duo frātrēs, quōrum alter Aesōn, Peliās alter appellābātur. Aesōn prīmō rēgnum obtinuerat; at post paucōs annōs Peliās, rēgnī cupiditāte adductus, nōn modo frātrem suum expulit, sed etiam in animō habēbat Iāsonem, Aesōnis fīlium, interficere. Quīdam tamen ex amīcīs Aesōnis, ubi sententiam Peliae cognōvērunt, puerum ē tantō perīculō ēripere cōnstituērunt. Noctū igitur Iāsonem ex urbe abstulērunt, et cum posterō diē ad rēgem rediissent, eī renuntiāvērunt puerum mortuum esse. Peliās cum hoc audīvisset, etsī rē vērā magnum gaudium percipiēbat, speciem tamen dolōris praebuit et quae causa esset mortis quaesīvit. Illī autem cum bene intellegerent dolōrem eius falsum esse, nesciō quam fābulam dē morte puerī fīnxērunt.
Part II. A Fateful Accident
Post breve tempus Peliās, veritus nē rēgnum suum tantā vī et fraude occupātum āmitteret, amīcum quendam Delphōs mīsit, quī ōrāculum cōnsuleret. Ille igitur quam celerrimē Delphōs sē contulit et quam ob causam vēnisset dēmōnstrāvit. Respondit ōrāculum nūllum esse in praesentiā perīculum; monuit tamen Peliam ut sī quis ūnum calceum gerēns venīret, eum cavēret. Post paucīs annīs accidit ut Peliās magnum sacrificium factūrus esset; nūntiōs in omnēs partēs dīmīserat et certam diem conveniendī dīxerat. Diē cōnstitūtā magnus hominum numerus undique ex agrīs convēnit; in hīs autem vēnit etiam Iāsōn, quī ā pueritiā apud centaurum quendam habitāverat. Dum tamen iter facit, ūnum ē calceīs in trānseundō nesciō quō flūmine āmīsit.
Part III. The Golden Fleece
Iāsōn igitur cum calceum āmissum nūllō modō recipere posset, ūnō pede nūdō in rēgiam pervēnit. Quem cum Peliās vīdisset, subitō timōre affectus est; intellēxit enim hunc esse hominem quem ōrāculum dēmōnstrāvisset. Hoc igitur cōnsilium iniit. Rēx erat quīdam Aeētēs, quī rēgnum Colchidis illō tempore obtinēbat. Huic commissum erat illud vellus aureum quod Phrixus ōlim ibi relīquerat. Cōnstituit igitur Peliās Iāsonī negōtium dare ut hōc vellere potīrētur; cum enim rēs esset magnī perīculī, eum in itinere perītūrum esse spērābat. Iāsonem igitur ad sē arcessīvit, et eum cohortātus quid fierī vellet docuit. Ille etsī intellegēbat rem esse difficillimam, negōtium libenter suscēpit.
Part IV. The Building of the Good Ship Argo
Cum tamen Colchis multōrum diērum iter ab eō locō abesset, sōlus Iāsōn proficīscī nōluit. Dīmīsit igitur nūntiōs in omnēs partēs, quī causam itineris docērent et diem certam conveniendī dīcerent. Intereā, postquam omnia quae sunt ūsuī ad armandās nāvēs comportārī iussit, negōtium dedit Argō cuidam, quī summam scientiam nauticārum rērum habēbat, ut nāvem aedificāret. In hīs rēbus circiter decem diēs cōnsūmptī sunt; Argus enim, quī operī praeerat, tantam dīligentiam adhibēbat ut nē nocturnum quidem tempus ad labōrem intermitteret. Ad multitūdinem hominum trānsportandam nāvis paulō erat lātior quam quibus in nostrō marī ūtī cōnsuēvimus, et ad vim tempestātum perferendam tōta ē rōbore facta est.
Part V. The Anchor is Weighed
Intereā is diēs appetēbat quem Iāsōn per nūntiōs ēdīxerat, et ex omnibus regiōnibus Graeciae multī, quōs aut reī novitās aut spēs glōriae movēbat, undique conveniēbant. Trāditum est autem in hōc numerō fuisse Herculem, de quō suprā multa perscrīpsimus, Orpheum, citharoedum praeclārissimum, Thēseum, Castorem, multōsque aliōs quōrum nōmina sunt nōtissima. Ex hīs Iāsōn quōs arbitrātus est ad omnia perīcula subeunda parātissimōs esse, eōs ad numerum quīnquāgintā dēlēgit et sociōs sibi adiūnxit; tum paucōs diēs commorātus, ut ad omnēs cāsūs subsidia comparāret, nāvem dēdūxit, et tempestātem ad nāvigandum idōneam nactus magnō cum plausū omnium solvit.
Part VI. A Fatal Mistake
Haud multō post Argonautae (ita enim appellābantur quī in istā nāvī vehēbantur) īnsulam quandam, nōmine Cyzicum, attigērunt; et ē nāvī ēgressī ā rēge illīus regiōnis hospitiō exceptī sunt. Paucās hōrās ibi commorātī ad sōlis occāsum rūrsus solvērunt; sed postquam pauca mīlia passuum prōgressī sunt, tanta tempestās subitō coörta est ut cursum tenēre nōn possent, et in eandem partem īnsulae unde nūper profectī erant magnō cum perīculō dēicerentur. Incolae tamen, cum nox esset obscūra, Argonautās nōn agnōscēbant, et nāvem inimīcam vēnisse arbitrātī arma rapuērunt et eōs ēgredī prohibēbant. Ācriter in lītore pugnātum est, et rēx ipse, quī cum aliīs dēcucurrerat, ab Argonautīs occīsus est. Mox tamen, cum iam dīlūcēsceret, sēnsērunt incolae sē errāre et arma abiēcērunt; Argonautae autem cum rēgem occīsum esse vīdērent, magnum dolōrem percēpērunt.
Part VII. The Loss of Hylas
Postrīdiē eius diēī Iāsōn tempestātem satis idōneam esse arbitrātus (summa enim tranquillitās iam cōnsecūta erat), ancorās sustulit, et pauca mīlia passuum prōgressus ante noctem Mysiam attigit. Ibi paucās hōrās in ancorīs exspectāvit; ā nautīs enim cognōverat aquae cōpiam quam sēcum habērent iam dēficere, quam ob causam quīdam ex Argonautīs in terram ēgressī aquam quaerēbant. Hōrum in numerō erat Hylās quīdam, puer fōrmā praestantissimā. Quī dum fontem quaerit, ā comitibus paulum sēcesserat. Nymphae autem quae fontem colēbant, cum iuvenem vīdissent, eī persuādēre cōnātae sunt ut sēcum manēret; et cum ille negāret sē hoc factūrum esse, puerum vī abstulērunt.
Part VIII. Difficult Dining
Post haec Argonautae ad Thrāciam cursum tenuērunt, et postquam ad oppidum Salmydessum nāvem appulērunt, in terram ēgressī sunt. Ibi cum ab incolīs quaesissent quis rēgnum eius regiōnis obtinēret, certiōrēs factī sunt Phīneum quendam tum rēgem esse. Cognōvērunt etiam hunc caecum esse et dīrō quōdam suppliciō afficī, quod ōlim sē crūdēlissimum in fīliōs suōs praebuisset. Cuius supplicī hoc erat genus: missa erant ā Iove mōnstra quaedam speciē horribilī, quae capita virginum, corpora volucrum habēbant. Hae volucrēs, quae Harpyiae appellābantur, Phīneō summam molestiam adferēbant; quotiēns enim ille accubuerat, veniēbant et cibum appositum statim auferēbant. Quō factum est ut haud multum abesset quīn Phīneus fame morerētur.
Part IX. The Deliverance of Phineus
Rēs igitur male sē habēbat cum Argonautae nāvem appulērunt. Phīneus autem simul atque audīvit eōs in suōs fīnēs ēgressōs esse, magnopere gāvīsus est. Sciēbat enim quantam opīniōnem virtūtis Argonautae habērent, nec dubitābat quīn sibi auxilium ferrent. Nūntium igitur ad nāvem mīsit, quī Iāsonem sociōsque ad rēgiam vocāret. Eō cum vēnissent, Phīneus dēmōnstrāvit quantō in perīculō suae rēs essent, et prōmīsit sē magna praemia datūrum esse, sī illī remedium repperissent. Argonautae negōtium libenter suscēpērunt, et ubi hōra vēnit, cum rēge accubuērunt; at simul ac cēna apposita est, Harpyiae cēnāculum intrāvērunt et cibum auferre cōnābantur. Argonautae prīmum gladiīs volucrēs petiērunt; cum tamen vidērent hoc nihil prōdesse, Zētēs et Calais, quī ālīs erant īnstrūctī, in āëra sē sublevāvērunt, ut dēsuper impetum facerent. Quod cum sēnsissent Harpyiae, reī novitāte perterritae statim aufūgērunt, neque posteā umquam rediērunt.
Part X. The Symplegades
Hōc factō Phīneus, ut prō tantō beneficiō meritam grātiam referret, Iāsonī dēmōnstrāvit quā ratiōne Symplēgadēs vītāre posset. Symplēgadēs autem duae erant rūpēs ingentī magnitūdine, quae ā Iove positae erant eō cōnsiliō, nē quis ad Colchida pervenīret. Hae parvō intervallō in marī natābant, et sī quid in medium spatium vēnerat, incredibilī celeritāte concurrēbant. Postquam igitur ā Phīneō doctus est quid faciendum esset, Iāsōn sublātīs ancorīs nāvem solvit, et lēnī ventō prōvectus mox ad Symplēgadēs appropinquāvit. Tum in prōrā stāns columbam quam in manū tenēbat ēmīsit. Illa rēctā viā per medium spatium volāvit, et priusquam rūpēs cōnflīxērunt, incolumis ēvāsit caudā tantum āmissā. Tum rūpēs utrimque discessērunt; antequam tamen rūrsus concurrerent, Argonautae, bene intellegentēs, omnem spem salūtis in celeritāte positam esse, summā vī rēmīs contendērunt et nāvem incolumem perdūxērunt. Hōc factō dīs grātiās maximās ēgērunt, quōrum auxiliō ē tantō perīculō ēreptī essent; omnēs enim sciēbant nōn sine auxiliō deōrum rem tam fēlīciter ēvēnisse.
Part XI. A Heavy Task
Brevī intermissō spatiō Argonautae ad flūmen Phāsim vēnērunt, quod in fīnibus Colchōrum erat. Ibi cum nāvem appulissent et in terram ēgressī essent, statim ad rēgem Aeëtem sē contulērunt et ab eō postulāvērunt ut vellus aureum sibi trāderētur. Ille cum audīvisset quam ob causam Argonautae vēnissent, īrā commōtus est et diū negābat sē vellus trāditūrum esse. Tandem tamen, quod sciēbat Iāsonem nōn sine auxiliō deōrum hoc negōtium suscēpisse, mutātā sententiā prōmīsit sē vellus trāditūrum, sī Iāsōn labōrēs duōs difficillimōs prius perfēcisset; et cum Iāsōn dīxisset sē ad omnia perīcula subeunda parātum esse, quid fierī vellet ostendit. Prīmum iungendī erant duo taurī speciē horribilī, quī flammās ex ōre ēdēbant; tum hīs iūnctīs ager quīdam arandus erat et dentēs dracōnis serendī. Hīs audītīs Iāsōn etsī rem esse summī perīculī intellegēbat, tamen, nē hanc occāsiōnem reī bene gerendae āmitteret, negōtium suscēpit.
Part XII. The Magic Ointment
Mēdēa, rēgis fīlia, Iāsonem adamāvit, et ubi audīvit eum tantum perīculum subitūrum esse, rem aegrē ferēbat. Intellegēbat enim patrem suum hunc labōrem prōposuisse eō ipsō consiliō, ut Iāsōn morerētur. Quae cum ita essent, Mēdēa, quae summam scientiam medicīnae habēbat, hoc cōnsilium iniit. Mediā nocte, īnsciente patre, ex urbe ēvāsit, et postquam in montēs fīnitimōs vēnit, herbās quāsdam carpsit; tum sūcō expressō unguentum parāvit quod vī suā corpus aleret nervōsque cōnfirmāret. Hōc factō Iāsonī unguentum dedit; praecēpit autem ut eō diē quō istī lābōrēs cōnficiendī essent corpus suum et arma māne oblineret. Iāsōn etsī paene omnibus hominibus magnitūdine et vīribus corporis antecellēbat (vīta enim omnis in vēnātiōnibus atque in studiō reī mīlitāris cōnsūmēbātur), tamen hoc cōnsilium nōn neglegendum esse cēnsēbat.
Part XIII. The Sowing of the Dragon's Teeth
Ubi is diēs vēnit quem rēx ad arandum agrum ēdīxerat, Iāsōn ortā lūce cum sociīs ad locum cōnstitūtum sē contulit. Ibi stabulum ingēns repperit, in quō taurī erant inclūsī; tum portīs apertīs taurōs in lūcem trāxit, et summā cum difficultāte iugum imposuit. At Aeëtes cum vidēret taurōs nihil contrā Iāsonem valēre, magnopere mīrātus est; nesciēbat enim fīliam suam auxilium eī dedisse. Tum Iāsōn omnibus aspicientibus agrum arāre coepit, quā in rē tantam dīligentiam praebuit ut ante merīdiem tōtum opus cōnfēcerit. Hōc factō ad locum ubi rēx sedēbat adiit et dentēs dracōnis postulāvit; quō ubi accēpit, in agrum quem arāverat magnā cum dīligentiā sparsit. Hōrum autem dentium nātūra erat tālis ut in eō locō ubi sēmentēs factae essent virī armātī mīrō quōdam modō gignerentur.
Part XIV. A Strange Crop
Nōndum tamen Iāson tōtum opus cōnfēcerat; imperāverat enim eī Aeëtes ut armātōs virōs quī ē dentibus gignerentur sōlus interficeret. Postquam igitur omnēs dentēs in agrum sparsit, Iāson lassitūdine exanimātus quiētī sē trādidit, dum virī istī gignerentur. Paucās hōrās dormiēbat, sub vesperum tamen ē somnō subitō excitātus rem ita ēvēnisse ut praedictum esset cognōvit; nam in omnibus agrī partibus virī ingentī magnitūdine corporis gladiīs galeīsque armātī mīrum in modum ē terrā oriēbantur. Hōc cognitō Iāson cōnsilium quod dedisset Mēdēa nōn omittendum esse putābat. Saxum igitur ingēns (ita enim Mēdēa praecēperat) in mediōs virōs coniēcit. Illī undique ad locum concurrērunt, et cum quisque sibi id saxum habēre vellet, magna contrōversia orta est. Mox strictīs gladiīs inter sē pugnāre coepērunt, et cum hōc modō plūrimī occīsī essent, reliquī vulneribus cōnfectī ā Iāsone nūllō negōtiō interfectī sunt.
Part XV. The Flight of Medea
Rēx Aeëtēs ubi Iāsonem labōrem prōpositum cōnfēcisse cognōvit, īrā graviter commōtus est; id enim per dolum factum esse intellegēbat; nec dubitābat quīn Mēdēa eī auxilium tulisset. Mēdēa autem cum intellegeret sē in magnō fore perīculō sī in rēgiā manēret, fugā salūtem petere cōnstituit. Omnibus rēbus igitur ad fugam parātīs mediā nocte, īnsciente patre, cum frātre Absyrtō ēvāsit, et quam celerrimē ad locum ubi Argō subducta erat sē contulit. Eō cum vēnisset, ad pedēs Iāsonis sē prōiēcit, et multīs cum lacrimīs eum obsecrāvit nē in tantō discrīmine mulierem dēsereret quae eī tantum prōfuisset. Ille quod memoriā tenēbat sē per eius auxilium ē magnō perīculō ēvāsisse, libenter eam excēpit, et postquam causam veniendī audīvit, hortātus est nē patris īram timēret. Prōmīsit autem sē quam prīmum eam in nāvī suā āvectūrum.
Part XVI. The Seizure of the Fleece
Postrīdiē eius diēī Iāsōn cum sociīs suīs ortā lūce nāvem dēdūxit, et tempestātem idōneam nactī ad eum locum rēmīs contendērunt, quō in locō Mēdēa vellus cēlātum esse dēmōnstrābat. Cum eō vēnissent, Iāsōn in terram ēgressus est, et sociīs ad mare relictīs, quī praesidiō nāvī essent, ipse cum Mēdēā in silvās sē contulit. Pauca mīlia passuum per silvam prōgressus, vellus quod quaerēbat ex arbore suspēnsum vīdit. Id tamen auferre erat summae difficultātis; nōn modo enim locus ipse ēgregiē et nātūrā et arte erat munītus, sed etiam dracō quīdam speciē terribilī arborem custōdiēbat. Tum Mēdēa, quae, ut suprā dēmōnstrāvimus, medicīnae summam scientiam habuit, rāmum quem de arbore proximā dēripuerat venēnō īnfēcit. Hōc factō ad locum appropinquāvit, et dracōnem, quī, faucibus apertīs, eius adventum exspectābat, venēnō sparsit; deinde, dum dracō somnō oppressus dormit, Iāsōn vellus aureum dē arbore dēripuit et cum Mēdēā quam celerrimē pedem rettulit.
Part XVII. The Return to the Argo
Dum autem ea geruntur, Argonautae, quī ad mare relictī erant, anxiō animō reditum Iāsonis exspectābant; id enim negōtium summī esse perīculī intellegēbant. Postquam igitur ad occāsum sōlis frūstrā exspectāvērunt, dē eius salūte dēspērāre coepērunt, nec dubitābant quīn aliquī cāsus accidisset. Quae cum ita essent, mātūrandum sibi cēnsuērunt, ut ducī auxilium ferrent; sed dum proficīscī parant, lūmen quoddam subitō cōnspiciunt mīrum in modum intrā silvās refulgēns, et magnopere mīrātī quae causa esset eius reī ad locum concurrunt. Quō cum vēnissent, Iāsonī et Mēdēae advenientibus occurrērunt, et vellus aureum lūminis eius causam esse cognōvērunt. Omnī timōre sublātō magnō cum gaudiō ducem suum excēpērunt, et dīs grātiās maximās ēgērunt quod rēs tam fēlīciter ēvēnisset.
Part XVIII. The Pursuit
Hīs rēbus gestīs omnēs sine morā nāvem rūrsus cōnscendērunt, et sublātīs ancorīs prīmā vigiliā solvērunt; neque enim satis tūtum esse arbitrātī sunt in eō locō manēre. At rēx Aeëtēs, quī iam ante inimīcō in eōs fuerat animō, ubi cognōvit fīliam suam nōn modo ad Argonautās sē recēpisse sed etiam ad vellus auferendum auxilium tulisse, hōc dolōre gravius exārsit. Nāvem longam quam celerrimē dēdūcī iussit, et mīlitibus impositīs fugientēs īnsecūtus est. Argonautae, quī rem in discrīmine esse bene sciēbant, omnibus vīribus rēmīs contendēbant; cum tamen nāvis quā vehēbantur ingentī esset magnitūdine, nōn eādem celeritāte quā Colchī prōgredī poterant. Quō factum est ut minimum abesset quīn ā Colchīs sequentibus caperentur, neque enim longius intererat quam quō tēlum adicī posset. At Mēdēa cum vīdisset quō in locō rēs essent, paene omnī spē dēpositā, īnfandum hoc cōnsilium cēpit.
Part XIX. A Fearful Expedient
Erat in nāvī Argonautārum fīlius quīdam rēgis Aeëtae, nōmine Absyrtus, quem, ut suprā dēmōnstrāvimus, Mēdēa ex urbe fugiēns sēcum abdūxerat. Hunc puerum Mēdēa interficere cōnstituit eō cōnsiliō, ut membrīs eius in mare coniēctīs cursum Colchōrum impedīret; certō enim sciēbat Aeëtem, cum membra fīlī vīdisset, nōn longius prōsecūtūrum esse. Neque opīniō Mēdēam fefellit, omnia enim ita ēvēnērunt ut spērāverat. Aeëtēs ubi prīmum membra vīdit, ad ea colligenda nāvem tenērī iussit. Dum tamen ea geruntur, Argonautae nōn intermissō remigandī labōre mox ē cōnspectū hostium auferēbantur, neque prius fugere dēstitērunt quam ad flūmen Eridānum pervēnērunt. Aeëtes nihil sibi prōfutūrum esse arbitrātus sī longius prōgressus esset, animō dēmissō domum revertit, ut fīlī corpus ad sepultūram daret.
Part XX. The Bargain with Pelias
Tandem post multa perīcula Iāsōn in eundem locum pervēnit unde profectus erat. Tum ē nāvī ēgressus ad rēgem Peliam, quī rēgnum adhūc obtinēbat, statim sē contulit, et vellere aureō mōnstrātō ab eō postulāvit ut rēgnum sibi trāderētur; Peliās enim pollicitus erat, sī Iāsōn vellus rettulisset, sē rēgnum eī trāditūrum. Postquam Iāsōn quid fierī vellet ostendit, Peliās prīmō nihil respondit, sed diū in eādem trīstitiā tacitus permānsit; tandem ita locūtus est: “Vidēs mē aetāte iam esse cōnfectum, neque dubium est quīn diēs suprēmus mihi appropinquet. Liceat igitur mihi, dum vīvam, hoc rēgnum obtinēre; cum autem tandem dēcesserō, tū mihi succēdēs.” Hāc ōrātiōne adductus Iāsōn respondit sē id factūrum quod ille rogāsset.
Part XXI. Magic Arts
Hīs rēbus cognitīs Mēdēa rem aegrē tulit, et rēgnī cupiditāte adducta mortem rēgī per dolum īnferre cōnstituit. Hōc cōnstitūtō ad fīliās rēgis vēnit atque ita locūta est: “Vidētis patrem vestrum aetāte iam esse cōnfectum neque ad labōrem rēgnandī perferendum satis valēre. Vultisne eum rūrsus iuvenem fierī?” Tum fīliae rēgis ita respondērunt: “Num hoc fierī potest? Quis enim umquam ē sene iuvenis factus est?” At Mēdēa respondit: “Mē medicīnae summam habēre scientiam scītis. Nunc igitur vōbīs dēmōnstrābō quō modō haec rēs fierī possit.” Postquam fīnem loquendī fēcit, arietem aetāte iam confectum interfēcit et membra eius in vāse aēneō posuit, atque ignī suppositō in aquam herbās quāsdam īnfūdit. Tum, dum aqua effervēsceret, carmen magicum cantābat. Mox ariēs ē vāse exsiluit et, vīribus refectīs, per agrōs currēbat.
Part XXII. A Dangerous Experiment
Dum fīliae rēgis hoc mīrāculum stupentēs intuentur, Mēdēa ita locūta est: “Vidētis quantum valeat medicīna. Vōs igitur, sī vultis patrem vestrum in adulēscentiam redūcere, id quod fēcī ipsae faciētis. Vōs patris membra in vās conicite; ego herbās magicās praebēbō.” Quod ubi audītum est, fīliae rēgis cōnsilium quod dedisset Mēdēa nōn omittendum putāvērunt. Patrem igitur Peliam necāvērunt et membra eius in vās aēneum coniēcērunt; nihil autem dubitābant quīn hoc maximē eī prōfutūrum esset. At rēs omnīnō aliter ēvēnit ac spērāverant, Mēdēa enim nōn eāsdem herbās dedit quibus ipsa ūsa erat. Itaque postquam diū frūstrā exspectāvērunt, patrem suum rē vērā mortuum esse intellēxērunt. Hīs rēbus gestīs Mēdēa sē cum coniuge suō rēgnum acceptūram esse spērābat; sed cīvēs cum intellegerent quō modō Peliās periisset, tantum scelus aegrē tulērunt. Itaque Iāsone et Mēdēā ē rēgnō expulsīs, Acastum rēgem creāvērunt.
Part XXIII. A Fatal Gift
Iāsōn et Mēdēa ē Thessaliā expulsī ad urbem Corinthum vēnērunt, cuius urbis Creōn quīdam rēgnum tum obtinēbat. Erat autem Creontī fīlia ūna, nōmine Glaucē. Quam cum vīdisset, Iāsōn cōnstituit Mēdēae uxōrī suae nūntium mittere eō cōnsiliō, ut Glaucēn in mātrimōnium dūceret. At Mēdēa ubi intellēxit quae ille in animō habēret, īrā graviter commōta iūre iūrandō cōnfirmāvit sē tantam iniūriam ultūram. Hoc igitur cōnsilium cēpit. Vestem parāvit summā arte textam et variīs colōribus īnfectam; hanc mortiferō quōdam venēnō tīnxit, cuius vīs tālis erat ut sī quis eam vestem induisset, corpus eius quasi ignī ūrerētur. Hōc factō vestem ad Glaucēn mīsit; illa autem nihil malī suspicāns dōnum libenter accēpit, et vestem novam mōre fēminārum statim induit.
Part XXIV. Medea Kills Her Sons
Vix vestem induerat Glaucē cum dolōrem gravem per omnia membra sēnsit, et paulō post crūdēlī cruciātū affecta ē vītā excessit. Hīs rēbus gestīs Mēdēa furōre atque āmentiā impulsa fīliōs suōs necāvit; tum magnum sibi fore perīculum arbitrāta sī in Thessaliā manēret, ex eā regiōne fugere cōnstituit. Hōc cōnstitūtō Sōlem orāvit ut in tantō perīculō auxilium sibi praebēret. Sōl autem hīs precibus commōtus currum mīsit cui erant iūnctī dracōnēs ālīs īnstrūctī. Mēdēa nōn omittendam tantam occāsiōnem arbitrāta currum ascendit, itaque per āëra vecta incolumis ad urbem Athēnās pervēnit. Iāsōn ipse brevī tempore mīrō modō occīsus est. Accidit sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum ut sub umbrā nāvis suae, quae in lītus subducta erat, dormīret. Mox nāvis, quae adhūc ērēcta steterat, in eam partem ubi Iāsōn iacēbat subitō dēlāpsa virum īnfēlīcem oppressit.